- VOLOGESUS II
- VOLOGESUS II.Parthorum Rex post Parthamaspatem, Capitolin. in M. Antonino Philosopho c. 8. Fuit eô tempore etiam Parthicum bellum, quod Vologesius paratum sub Pio, Marci et Veri tempore indixit. Filius fuit illius Vologesi, de quo Tacit. in Annal. loc. cit. tandem a Lucia Vero Imperatoris victus, Xiphilin. l. 69. Orosius, l. 7. c. 9. Aurel. Victor. c. 15. Alin. Illum excepit Artabanus IV. sen ultimus, de quo supra. Quidam e Graecis scribunt Ο᾿υλογαῖσος, alii Βολόγεσος, ut Aristides.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.